ACRISIUS

ACRISIUS
ACRISIUS
teste Eusebio, librô temporum, Abantis Argivorum Regis fil. ex Ochalea coniuge, Mantinei filia, ac frater Praeti, cum quo, cum in utero matris adhuc esset, dissidere coepit: Ubi vero per aetetem potuêre, de regno certare non dubitârunt: Sicque belligerantes prisni clypeos invenerunt: inde victor Acrisus Praetum Argis exegit, ipse vero imperium patris occupat, in serie Regum Argivorum XIII. Danaen ex Eurydice Lacedoemonis filia gigiut: quâ natâ Acrisius oraculum consuluit, an marem filium postea habiturus esset: respondit oraculum, nullum quidem marem habitarum, sed eum manu eius, qui es filia nasceretur, moriturum: qui, ad effugiendam praenuntiatam mortem, filiam in quadam turti (alias aenea) seposuit, servarique iussir, ne quis posset ad eam accedere. In eius gremium Iuppiter versus in auri guttam, ex tegulis se demisit: a quo graegnans effecta, Perseum genuit: quod cum rescisset Acrsius, ab Iove compressam filiam minime credens, eam una cum filio in arca lignea conclusam in mare deiecit, quae cum in Seriphum insulam Iovis voluntate delata fuisset, Dictys piscator eâ effiractâ, vidit mulierem cum infante, quos adregem Polydecten perduxit, qui eam in coniugio habuit, et Perseum educavit in templo Minervae: quod cum rescisset Acristus. eos ad Polydecten morari, repetitum eos profectus est, quo cum venisser, Polydectes pro eis deprecatus est: Perseus Acrisio avo suo fidem dedit, se eum numquam interfecturum: qui cum tempestate retinereutr, Polydectes moritur: cui cum fimebres ludos facerent, Perseus obiectô gorgonis capite Acrisium converitit in sarum, vel discô missô, quem ventus distulit in caput Acrisii, eum interfeeit, ita quod voluntate suâ noluit, Deorum factum est; Hyginus Fab. 63. Euseb. Servius. Vide Danae, et Perseus. Regnavit ann. 31. ad quem annum ult. Argivorum, inquit Eusebius, regnum desicit, quod stetit annis DXLIV. usque ad Pelopem, qui regnavit annis LVIII. Num. 704. Interim constat, post Acrisium tam Argis regnatum esse, quam Mycenis: Eusebius autem, praetermissis Argivis, ad Mycenas
transiens, Acrisio subiungit Sthenctum; Eurystheo et Atrco largitur annos 108. usque ad initia Agamemnonis; incerta aliorum tempora istis, tamquam certioribus, adsignans. Acrisii autem tempora celebrantur inprimis tum Oraculô Delphicô, (cuius prima vates, Phemonoe, Icarii uxor, Acrisio responsa dedit. Clemens Alexandrin. Stromat l. 1.) tum Pelopis adventu, ex Phrygia in Graeciam, qui res Graecas insigniter immutavit. Vide Ioh. Marschamum Canone Chron. ad Sec. XI. ubi et Delphos Amphictyonas ab Acrisio institutos, addit. de successore vero Aetisii aliquid voce Megapenthes. Fuit et Acrisius alter, Laertae patris Ulyssis pater et Iovis fil. dicente Ulysse apud Ovid. Metamorph. l. 13.
Nam mihi Laertes pater est, Acrisius illi,
Iuppiter huic, etc. ------------
Ubitamen castigatiores codices. Arcesius habent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Acrisius — (Ancient Greek: polytonic|Ακρίσιος) was a mythical king of Argos, and a son of Abas and Aglaea [Apollodorus. The Library , [http://www.theoi.com/Text/Apollodorus2.html Book 2] .] (or Ocalea, depending on the author), grandson of Lynceus, great… …   Wikipedia

  • Acrisius — Acrisios Dans la mythologie grecque, Acrisios ou Acrise (en grec ancien Ἀκρίσιος / Akrísios), fils d Abas et d Aglaé, frère jumeau de Proétos, est roi d Argos. Marié à Eurydice, il est le père de Danaé (Hygin lui donne cependant Aganippe pour… …   Wikipédia en Français

  • Acrisius — A·cris·i·us (ə krĭzʹē əs) n. Greek Mythology A king of Argos and father of Danaë who was killed by his grandson Perseus. * * * …   Universalium

  • АКРИСИЙ —    • Acrisius,          Άκρίσιος, из рода Даная, сын Абанта и Аглаи (Окалеи), дочери царя аргосского, Мантинея. Изгнал своего двойничного брата Пройта, но потом тесть последнего Иобат, лидийский царь, заставил А. поделиться царством с братом. А.… …   Реальный словарь классических древностей

  • Perseus — For other meanings, see Perseus (disambiguation). Perseus Abode Argos Symbol Medusa s head …   Wikipedia

  • Danaë — reclining with Zeus as the shower of gold depicted on a vase 450 425 BC Danae …   Wikipedia

  • Clash of the Titans (2010 film) — Clash of the Titans Theatrical poster Directed by Louis Leterrier Produced by …   Wikipedia

  • Kampf der Titanen (2010) — Filmdaten Deutscher Titel Kampf der Titanen Originaltitel Clash of the Titans …   Deutsch Wikipedia

  • Danaë (Titian series) — Danaë with Nursemaid, 1553–1554. Here, an ageing nursemaid has replaced Eros, while the cloth covering Danaë s upper thigh is absent, leaving her naked. 129 cm × 180 cm. Museo del Prado, Madrid …   Wikipedia

  • Self-fulfilling prophecy — Sociology …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”